Charter Document - 03790961

Charter Document - 03790961


Charter Number: 03790961
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Charter
Date: 1140 - 1143
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

S[tephanus] rex Anglorum archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus justiciariis vicecomitibus baronibus et omnibus ministris et fidelibus suis francis et anglis salutem Sciatis me concessisse et confirmasse in perpetuam elemosinam ecclesie Sancte Marie de Woubornia et monachis ibidem deo servientibus pro salute mea et Matildis regine uxoris mee et puerorum meorum quod ipsi et successores sui inperpetuum habeant libertatem et visum franci plegii apud Wouborn per omnes terras quas Hugo de Bolebech eis dedit et in omnibus terris et tenementis quas habent ex dono Henrici de Clynton et Hugonis Malet apud Swanebourn et Soliburiam Quare volo et firmiter precipio quod eadem ecclesia et monachi habeant et teneant prefatam libertatem et omnes alias donationes et libertates que eisdem facte et date sunt sicut carte fundatorum et donatorum testantur quietas de shiris hundredis scutagiis taliagiis vigiliis et omnibus aliis rebus terrenis et demandis sicut puram et perpetuam elemosinam nostram inperpetuum Testibus Comite Gaufrido et Roberto de Veer et Turg[isio] de Abrenc[is] et Willelmo de Yp[ra] et Fulcone de Oilli et Manifenino Briton[e] Apud Warengeford in obsidione