Charter Document - 03790960

Charter Document - 03790960


Charter Number: 03790960
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1135 - 1152
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

S[tephanus] rex Angl[orum] archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus justiciis vicecomitibus et omnibus baronibus et fidelibus suis francis et anglicis totius Anglie salutem Sciatis quod Walt[erus] Mascherellus et Alexander frater eius petitione Edithe sororis sue necnon divino ammoniti instinctu pro salute anime sue et remedio peccatorum suorum dederunt et concesserunt deo et sanctis monialibus ecclesiam suam de Sancta Maria de Wica ad instituendam et tenendam in ipsa ecclesia inperpetuum religionem in ordine sanctimonialium Preterea prefati W[alterus] et A[lexander] dederunt et concesserunt in elemosinam eis ii carrucatas terre in dominio et vii villanos in eadem villa de Wica cum gardino suo et omni mansione sua propria que fuit patris sui circa ecclesiam ipsam Et in villa de Fretenges x solidatas terre quas Alwinus Werewardus et Godhug tenent Hanc autem illorum donationem ecclesie videlicet et terre predicte et quicquid deinceps ipsi vel alii prenominate ecclesie donaverint concedo et confirmo et regia auctoritate corroboro Suscipio etiam prefatam ecclesiam et elemosinam in manum meam et propriam protectionem et tutelam meam Quare volo et precipio quod ipsa ecclesia et sanctimoniales ibidem deo servientes bene et in pace et libere et honorifice et quiete teneant cum soca et saca et toll et team et infangeneteof et omnibus consuetudinibus et libertatibus et quietantiis cum quibus alie ecclesie de terra mea honorabilius et liberius tenent et sicut rex Henricus precepit per cartam suam Testibus M[athilde] regina et Will[elmo] Mart[el] Apud Geldeford