Charter Document - 03790954
Charter Number: | 03790954 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1136 - 1139 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
S[tephanus] rex Angl[orum] episcopo Bathonie[nsi] et justiciariis et baronibus et omnibus fidelibus suis francis et anglis de Sumerseta salutem Sciatis me concessisse et confirmasse deo et ecclesie Wintonie et Henrico episcopo fratri meo et omnibus successoribus eius inperpetuum terram de Heccha quam finaliter emit idem Henricus de Bernerio de Ferraria Quare volo et firmiter precipio quod episcopus prefatus et ecclesia sua et successores sui teneant terram illam bene et in pace et libere et quiete in bosco et plano in pratis et pasturis in divisis in via et semitis in aquis et extra in omni loco et omni re cum soca et saca et toll et team et infangenet[h]eof et omnibus libertatibus et consuetudinibus illi terre pertinentibus cum quibus aliquis predecessor suus liberius et quietius tenuit et sicut ecclesia Winton[ie] quietius habet alias terras suas T[estibus] episcopo Sar[isburiensi] et Roberto de Ver Joh[anne] Marisc[allo] Apud Oxeneford