Charter Document - 03790951
Charter Number: | 03790951 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1135 - 1140 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
S[tephanus] rex Angl[orum] H Maltraverso salutem Scias quia reddidi et concessi ecclesie sanctorum apostolorum Petri et Pauli et Sancti Swithuni Winton[iensi] et Henrico episcopo fratri meo et successoribus eius terram de Nortuna et Bradef[ord] et Hela et omnia eorum appendicia tanquam ea que de jure ipsius erant ecclesie Quare tibi precipio quod eas ad Henricum episcopum dominum tuum et de terris istis quas tenes in custodia cum filio Willelmi filii Alur[edi] episcopo intendas et homagium suum inde facias et quicquid mihi de servitio et aliis rebus pro terris illis debebas ei totum persoluas et filius Willelmi filii Alur[edi] et quicunque terram illam in futurum habuerit idem episcopo Henrico et successoribus suis faciat T[este] R[ogero] de Fiscanno