Charter Document - 03790950
Charter Number: | 03790950 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1136 - 1137 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
S[tephanus] rex Angl[orum] filio Eustach[ii] de Belloc[ampo] salutem Scias quia reddidi et concessi ecclesie sanctorum apostolorum Petri et Pauli et Sancti Swith[uni] Wint[onie] et Henrico episcopo et successoribus suis terram de Crawacumbam cum omnibus eius appendiciis tanquam ea que de jure ipsius erant ecclesie Quare tibi precipio quod eas ad Henricum episcopum dominum tuum et de terra illa ei intendas et homagium suum ei inde facias et quicquid mihi de servitio et aliis rebus pro terris illis debebas ei totum persolvas et omnes heredes tui vel quicunque terram illam in futurum habuerint idem episcopo Henrico et successoribus suis in perpetuum faciant T[estibus] R[ogero] de Fiscanno et R[oberto] filio R[icardi] Apud Udestoc