Charter Document - 03790935
| Charter Number: | 03790935 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1139 - 1154 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
S[tephanus] rex Angl[orum] justic[iis] et baronibus et vicecomitibus et omnibus ministris suis de Sudsexa et Middelsexa salutem Sciatis quia Herb[ertus] abbas de Westm[onasterio] coram baronibus regis H[enrici] ad scacc[arium] suum per judicium eorum derationavit terram de Pereha[m] et de Mapelefort erga Herbertum filium Herberti quod Herb[ertus] in ea amplius nichil clamare potent et quod abbas eam in dominio suo poterit habere si voluerit et facere in voluntatem suam Et precipio quod abbas de Westm[onasterio] teneat terram illam et omnes res suas bene et in pace et juste et libere sicut predictus abbas eas dirationavit et sicut carta regis Henrici testatur T[este] Willelmo Mart[el] Apud Lond[oniam]
