Charter Document - 03790932

Charter Document - 03790932


Charter Number: 03790932
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1135 - 1152
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Steph[anus] rex Angl[orum] episcopo Lond[oniensi] justic[ie] vic[ecomiti] baronibus ministris et omnibus fidelibus suis francis et anglis de Essexa salutem Sciatis quia dedi et concessi in perpetuam elemosinam deo et ecclesie Sancti Petri Westm[onasterii] et abbati et monachis ibidem deo servientibus xl acras de essarto in Chenlevedena pro anima regis Henrici avunculi mei et pro salute anime mee et Matild[is] regine uxoris mee et Eustac[hii] filii mei et aliorum puerorum meorum Quare volo et firmiter precipio quod bene et in pace et libere et quiete et honorifice teneant sicut elemosinam meam dominicam T[estibus] Will[elm]o Mart[el] et Warn[er]o de Lusoris Apud London[iam]