Charter Document - 03790928

Charter Document - 03790928


Charter Number: 03790928
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1138
Date type: Internal
Resource Link(s):

Charter:

+ In nomine sancte et individue Trinitatis Ego Stephanus dei gratia rex Anglorum et dux Normannorum successoribus meis regibus archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus vicecomitibus optimatibus cunctisque fidelibus qui sub ditione mea sunt clericis et laicis salutem eterne felicitatis et pacis Summum in regibus ac principibus bonum est justiciam dei colere sanctam eius ecclesiam exaltare et honorare quia qui eam exaltant et honorant cum ea et in ea et per eam exaltantur et honorantur Prevenit cor meum gratia dei ut quod ab antecessoribus meis regibus collatum est eius ecclesie mea firmetur auctoritate Ecclesia namque beati Petri apostolorum principis que Westmonasterium dicitur in qua deo donante consecratus sum in regem ita in primis liberam et quietam tam ab omni exactione episcopali quam a seculari esse volo sicut per auctoritatem summorum pontificum Leonis ac Nicholai et per cartam gloriosi regis Eadwardi cognati mei cuius corpus in eadem ecclesia collocatum est celebriter confirmatum fuisse constat Pro salute itaque anime mee et pro honore ejusdem regis Eadwardi et pro animabus omnium antecessorum meorum accipio in manu mea et defensione totum honorem predicte ecclesie ejusdem apostoli Et ideo videte sicut amorem meum diligitis ne faciatis nec fieri consentiatis iniuriam nec torturam in omnibus possessionibus suis nec ut aliquis socam vel sacham aut leges aut consuetudines aut ulla omnino que illius iuris sunt tollat vel minuat Pro magnifica siquidem dignitate sive regali excellentia ipsius ecclesie et pro quiete monachorum ibidem deo famulantium tantus honor eidem ecclesie habeatur inperpetuum et observetur ut neque nos neque successores nostri neque quilibet episcopus nec quicunque de judiciaria potestate in ipsam sanctam basilicam vel in manentes in ipsa vel in homines qui cum suis terris vel qualibuscunque substantiis ad ipsam tradere vel devovere se voluerint nisi per voluntatem abbatis et suorum monachorum ullam unquam habeant potestatem sed sit hec sancta mater ecclesia peculiaris patroni nostri domini et magni apostoli Beati Petri libera et absoluta ab omni inuasione vel inquietudine omnium hominum cuiuscunque ordinis vel potestatis esse videantur Preterea in perpetuo confirmo ut quisquis fugitivorum de quocunque loco pro quacunque causa cuiuscunque conditionis sit ipsum sanctum locum vel procinctum eius fugiens intraverit membrorum suorum ac vite impunitatem consequatur Confirmo etiam omnes donationes terrarum vel ecclesiarum aut aliarum rerum que ibi ab antecessoribus meis regibus sen a quibuscunque ante me donate sunt necnon et illas quas vel ego vel optimates mei vel etiam quilibet de civibus intra Lundoniam donaverant tam terras quam consuetudines et omnia jura qualiumcunque causarum in omnibus terris que vel in Lundonia vel in aliis quibuscunque locis predicto monasterio adiacent vel adiciende sunt per gratiam dei Huic libertati concedo additamentum anglice scriptum scilicet mundbryce burchbryce mischenninge sceawinge hlastinge fridhsocne flemenefyrmþe wesgelþeof uthleap forhpheang þihpheang feardwite fihtwite blodwite weardwite heangwite hamsocne forsteal infongeneþeof sache socne toll and team aliasque omnes leges et consuetudines que ad me pertinent Volo etiam et concedo et firmiter precipio ut Sanctus Petrus et monachi ejusdem ecclesie bene et in pace et quiete et honorifice in urbe et extra teneant terras suas et homines aquas aquarumue decursus molendina prata pascua segetes paludes piscationes piscarias silvas venationes et omnia sua libera ab omni regia consuetudine et ab omni collectione census que geld vel scot anglice nominatur Insuper itaque eos quietos clamo ab omnibus placitis et querelis et sciris et hundredis et ab omnibus rebus et occasionibus et ab omni castelli seu quocunque servili opere et legibus et consuetudinibus que ad me pertinent Similiter vero ut nullis unquam graventur oneribus expeditionum nec pontium restructione vel furis apprehensione ab omni exactione et angaria regalium et episcopalium ministrorum et aliarum qualiumcunque causarum sint expediti sic liberaliter et firmiter sicut unquam melius et quietius et honorificentius beate memorie Eadwardus rex eis concesserat et sicut per autentica privilegia carte ejusdem benignissimi regis et predecessorum eius confirmatum est Si enim placitum de murthro vel latrocinio terre sue evenerit sic placitet inde et in illis locis sicut predicta carta testatur et precipit Similiter et de omnibus allis placitis Defendo etiam et pleniter prohibeo ne ullus eis molestus sit in terra sive in aqua neque vicecomes aut aliquis alius in aliquo de omnibus que ecclesie illius sunt se penitus intromittat aut per ullam occasionem nisi abbas aut monachi ad utilitatem monasterii quia nullo modo consentire volo ut quisquam hanc ecclesie Sancti Petri libertatem unquam infringere presumat Cuius etenim libertatis regalem munificentiam ad laudem et gloriam omnipotentis dei concedo in honorem et exaltationem et tuitionem prefate ecclesie summi apostolorum principis pro spe remunerationis eterne et remissione meorum delictorum et parentum meorum et pro statu regni mei ut deus per suam gratiam stabiliat et confirmet mihi regnum et filiis meis et heredibus eorum maxime autem ut animam meam collocare dignetur in eterna requie cum suis fidelibus et pro salute anime dulcissime mentionis supramemorati regis Eadwardi cognati mei quatinus ob reuerentiam et dignitatem predicti beati apostoli ipsius ecclesia ubi reliquie eius virtutum miraculis indesinenter choruscant quam sane predictus gloriosus rex multum amando in sepulturam sue beate requiei preelegit et in qua ipse oleo sancte unctionis perunctus et corona regia adeo per pontificales manus celebriter coronatus sum omnimodam libertatem perpetualiter possideat Preterea omnia que ad ipsam pertinent sint omnino libera terre culte et inculte cum exitibus atque reditibus celle ecclesie cimiteria decime redditus servitia debita oblationes luminaria causarum discussiones emendationes aut ecclesiastice vel seculares et cuncta que idem monasterium a sui principio usque ad presens concessione pontificum liberalitate regum aliorumque principum atque oblatione fidelium optinuit vel in futurum optinebit eorum pro quorum sustentatione concessa sunt atque concedentur usibus profutura honorifice sanctita atque inuiolabiliter confirmata auctoritate apostolica sanctorum scilicet Leonis et Nicholai qui in eorundem regum temporibus sancte Romane ecclesie prefuerunt Universa etiam que ab eorum institutionibus processerunt nullis perturbationibus violanda perpetuo rata et integra illibataque mee regie confirmationis libertatem perhennem concedendo devotus constituo Confirmo etiam privilegia antiquorum regum et ex nomine sancte Trinitatis et omnium sanctorum nostra etiam regia auctoritate cartam fieri iussi ut nullus unquam succedentium regum episcoporum principum comitum vicecomitum procuratorum sive aliorum regum clientium vel alia quelibet magna vel parva persona pastum censum vel impensionem castrorum vel pontium reedificationem xenia seu munuscula vel aliud quidlibet ab ecclesia illa vel a terris ad eam pertinentibus per vim aut per consuetudinem exigat non opera non tributa vel expeditiones ad se trahat sed exclusa penitus exactione vel angaria cunctarum consuetudinum omnia sicut in manu mea habueram melius plenius et liberius ita cum omnimoda libertate sint concessa eidem ecclesie in terra et in aqua in urbe et extra in domo et extra in villa et extra in via et extra in placito in soca et saca in theloneo in furis apprehensione et emissione et in sanguinis effusione in campis et silvis in pratis et pascuis in aquis in piscariis in molendinis et omnibus suis appendiciis quatinus ipsa reli[gi]osa contio pro remedio anime mee et omnium benefactorum ejusdem ecclesie pervigiles persolvat deprecationes et more sapientium virginum oleum bone actionis servans sub habitu religionis Christo domino et eius beato apostolo Petro indefesse deserviat Universa igitur hec que huius decreti constitutionisque nostre presens continet pagina iam olim [] p[re]notavimus a reverende memorie precellentissimorum predecessorum meorum regum sanctionis statuto inconvulso more regio confirmata sunt Quisquis autem successorum meorum hanc donationis libertatem firmiter atque inuiolabiliter custodierit eterna coronetur claritate celestisque regni plena perfruatur felicitate Si quis vero quod absit eam destruere voluerit v[el] huius nostri decreti contradictor convulsor et temerator extiterit cum Juda proditore eterno anathemati subjaceat nisi deo et beato apostolo Petro digna penitentia satisfecerit Ut ergo hec auctoritas nostris et futuris temporibus circa ipsum sanctum locum perhenniter firma et inviolata permaneat vel per omnia tempora illesa custodiatur atque conservetur et ab omnibus optimatibus nostris et judicibus publicis et privatis melius ac certius credatur manus nostre subscriptionibus subter eam decrevimus roborare et idoneos testes annotare atque sigillo nostro jussimus sigillare Ego Stephanus dei gratia Anglorum rex hoc privilegium iussi componere et compositum cum signo dominice crucis confirmando impressi + Ego Mathildis regina omni alacritate m[en]tis hoc corroboravi + Ego Teotbaldus sancte metropolis ecclesie Cantuariensis episcopus confirmavi + Ego Henricus episcopus Wintoniensis ecclesie consignavi + Ego Rogerius episcopus Sareberiensis ecclesie consentiens subscripsi + Ego Alexander episcopus Lincolniensis ecclesie consensi et subscripsi + Ego Nigellus Eliensis ecclesie episcopus consensi et subscripsi + Ego Gaufridus Dunholmensis ecclesie episcopus consensi et subscripsi + Ego Rodbertus episcopus consensi et subscripsi + Ego Rodbertus episcopus consensi et subscripsi + Ego Ealuerardus episcopus consensi et subscripsi + Ego Rodbertus episcopus consensi et subscripsi + Ego Symon episcopus consensi et subscripsi + Ego Bernardus episcopus consensi et subscripsi + Ego Eathulfus episcopus consensi et subscripsi + Ego Safredus episcopus consensi et subscripsi + Ego Rogerius episcopus consensi et subscripsi + Ego Gaufridus abbas Sancti Albani applausi et subscripsi + Ego Ingulfus abbas Abbendonensis ecclesie consensi et subscripsi + Ego abbas Walterius Egneshamensis ecclesie confirm[avi] et subscripsi + Ego Rodbertus abbas Thornensis ecclesie consensi et subscripsi + Ego Walterius abbas Ramesiensis ecclesie consensi et subscripsi + Ego Martinus abbas Burgensis ecclesie confirm[avi] et subscripsi + Ego Rogerius abbas Theokesberiensis ecclesie confirm[avi] et subscripsi + Ego Eadwardus Radingensis ecclesie abbas consensi et subscripsi + Ego Gislebertus Colecestrensis abbas consensi et subscripsi + Acta sunt autem hec in eadem sede regali et in ipso monasterio beati Petri Apostoli anno incarnationis dominice MCMXXXVIII pontificatus autem domini Pape Innocentii anno IX regni vero mei anno III habito in predicto loco universali totius Anglie concilio presente viro religioso domino Alberico Ostiensi episcopo Sancte Romane ecclesie legato et presidente eidem concilio mense Decembri tertia decima die mensis Affuerunt etiam quidam comites regni mei et barones quam plurimi et innumera multitudo cleri et populi qui his omnibus interfuerunt et religioso favore voluntatem et assensum auctoritatis nostre pagine et privilegio prebuerunt ad laudem et gloriam omnipotentis dei cui sit honor et imperium per omnia secula seculorum Amen