Charter Document - 03790925
Charter Number: | 03790925 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1136 - 1137 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Stephanus rex Angl[orum] episcopo Lundon[iensi] et justic[iario] et vic[ecomiti] et baronibus et omnibus fidelibus eius de Middelsexa salutem Sciatis me concessisse Ric[ardo] de Balta et heredibus suis terram de feodo abbatis Westm[onasterii] de Hamesteda reddendo inde quoquo anno abbati et monachis xl solidos de censu sicut abbas et capitulum ei concesserunt per cartam suam Et volo et firmiter precipio quod bene et in pace et honorifice teneant jure hereditario cum omnibus consuetudinibus et libertatibus et rebus illi terre pertinentibus T[estibus] episcopo Sar[esberiensi] et R[oberto] filio Ric[ardi] Apud Westm[onasterium]