Charter Document - 03790922
Charter Number: | 03790922 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1150 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Stephanus rex Anglorum archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus justici[iis] vicecomitibus baronibus ministris et omnibus fidelibus suis totius Anglie salutem Sciatis quia concedo et confirmo pro anima regis Henrici avunculi mei et pro salute anime mee et Mathild[is] regine uxoris mee et Eustac[hii] filii mei et aliorum puerorum meorum illam donationem quam comes Simon Northamt[onie] fecit abbati de Waverlega et monachis de manerio de Cumba et de eius pertinentibus ad quandam abbatiam construendam in nomine domini Quare volo et precipio quod bene et in pace et libere et quiete et honorifice ab omni seculari exactione teneant in bosco et plano et pratis et pasturis et in omnibus aliis locis et rebus sicut alii monachi Anglie de ordine suo melius et liberius et quietius tenent possessiones suas Testibus Will[elm]o de Ipra et Will[elm]o Mart[el] et Ric[ardo] de Luci Apud Lond[oniam]