Charter Document - 03790921

Charter Document - 03790921


Charter Number: 03790921
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1140
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

S[tephanus] rex Anglorum archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus justiciis vicecomitibus baronibus et omnibus fidelibus suis totius Anglie salutem Sciatis quod ego pro dei amore et salute anime regis Henrici et animarum patrum et parentum meorum necnon pro incolumitate mea et M[atildis] uxoris mee et Eustachii filii mei et puerorum et fratrum meorum et pro statu regni mei concessi et auctoritate regia et nobis concessa potestate confirmavi in perpetuam possessionem deo et ecclesie Sancte Marie de Waverleiaco et abbati et monachis in ea Cistellensibus secundum ordinem Sancti Benedicti viventibus hec omnia subscripta dona que eis a venerabili Henr[ico] Wynt[oniensi] episcopo fratre meo et meipso et aliis fidelibus Christi canonice et legaliter data sunt queque ipsis in futurum a quibuscumque fuerint legitime collata et concessa quod quidem feci prece et requisitione prefati fratris mei patris et fundatoris et episcopi sui et ecclesie prefate videlicet locum in quo ecclesia fundata est cum aisiamentis suis ex dono episcopi fratris mei prefati et apud Sudtonam unam hidam et tres virgatas ex dono meo Netham cum omnibus appendiciis suis in bosco et plano et pasturis et pratis et essartis et molendinis et bordariis et aquis et viis et semitis et stagnis et omnibus aliis rebus quecunque sint eidem Netham pertinentibus ex dono Adelicie regine uxoris regis Henrici culturas de Berchewerda et boscum Norholt et pasturas pertinentes ex dono Ricardi de Aquila ii hidas apud Oxeneford cum omnibus pertinentiis ex dono Radulfi vicecomitis in Rihella i hidam cum pratis et pascuis et pertinentiis ex dono Ingelrami de Abernum i hidam in Hocchessata cum omnibus pertinentiis ut itaque hec omnia que eis data sunt vel in futurum legitime fuerint data et concessa illi ecclesie in sempiternum illibata et inconcussa permaneant cartam istam presentis sigilli mei impressione corroboro et subscriptorum testimonio communio Habeat autem ecclesia ista in omnibus possessionibus suis omnem quietationem et libertatem de placitis de querelis et geldis et danegeldis et auxiliis et operationibus et omnibus exactionibus et servitiis terrenis quas liberius habent alie ecclesie regni mei quecunque sint et cuiuscunque sint quia eam et omnia sua tanquam propriam elemosinam meam in regie protectionis tutelam et proprie manus mee defensionem suscipio Testibus Eustachio filio et h[er]ede meo et M[atilde] regina uxore mea et Will[elm]o comite de Albamarla et Ingelr[amo] de Sai et Will[elm]o Mart[el] et R[ogero] de Fisc[anno] et Rad[ulfo] canc[ellario] regine et Gohero de Alneto et Hug[one] filio Bern[ardi] de Nouo Castello et Rob[erto] de Relism fratre suo et Rob[erto] Avenell et Ingelr[amo] Pisce Apud Waverliacum anno incarnationis dominice MCXL regni vero nostri quinto