Charter Document - 03790919

Charter Document - 03790919


Charter Number: 03790919
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1136
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Stephanus rex Anglorum archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus justiciis vicecomitibus baronibus et omnibus fidelibus suis totius Anglie salutem Scitote me concessisse deo et ecclesie Sancte Marie de Essartis et monachis ibidem deo servientibus qui de abbatia Riesvallis exierunt ut ibi abbatiam faciant tota essarta de Wardona et de Sudgivele et totum illud boscum de illis duabus villis per illas divisas et metas quas Walterus Espec qui hec eis donavit illis fecit et statuit et sicut carta sua confirmavit Et preter hoc concedo eis omnia aisiamenta sua in omnibus boscis ipsius Walteri scilicet materiem et ligna ad proprios usus suos et pannagia et herbagia et pascua quieta ab omni consuetudine sicut Walterus quietius habet ad suum opus proprium Quare volo et firmiter precipio quod bene et in pace et libere et quiete teneant de omnibus auxiliis et geldis et danegeldis et murdris et assisis et placitis et omnibus occasionibus et querelis et scutagiis et omnibus consuetudinibus et omni terreno servitio quod michi vel Waltero vel successoribus meis vel suis umquam pertineat nunc et usque in sempiternum ea omnino eis quieta et soluta clamo Et regia auctoritate et adeo michi collata potestate ista et omnina illius et aliorum fidelium dona illi ecclesie inperpetuum obtinenda confirmo et illibate permanenda statuo et corroboro Testibus Turstino archiepiscopo Ebor[acensi] et Alixandro episcopo Linc[olniensi] et Audino episcopo Ebroic[ensi] et Johanne episcopo Sag[iensi] et Adelardo episcopo Carl[eolensi] et Rogero cancellario et Henrico de Soilli et R[oberto] de Ver et R[oberto] de Curci et Willelmo Mart[el] et Hugone Bigoto et Waltero Espec et Gaufrido de Trailli et aliis omnibus nepotibus et heredibus Walteri tunc viventibus Apud Eboracum anno incarnationis dominice millesimo centesimo tricesimo quinto set regni mei primo in Cristo perfecto feliciter