Charter Document - 03790911
Charter Number: | 03790911 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Restoration |
Date: | 1136 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
M[atildis] imperatrix regis H[enrici] filia archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus baronibus justiciariis vicecomitibus ministris et omnibus fidelibus suis francis et anglis totius Anglie salutem Sciatis me reddidisse et concessisse Rogero de Valoniis in feodo et hereditate sibi et heredibus suis Esendenam et Begefordiam et molendina Hertfordie et servitium Albani de Hairon et omnes alias terras et tenaturas patris sui sicut pater suus eas tenuit die qua fuit vivus et mortuus et preter hoc quicquid modo tenet de quocunque teneat Quare volo et firmiter precipio quod bene et in pace et honorifice et libere et quiete teneat in bosco et plano in pratis et pascuis in turbariis in via et semita in exitibus in aquis et molendinis in vivariis et stagnis in foro et navium applicationibus infra burgum et extra cum socha et saka et thol et theam et infangenethef et cum omnibus libertatibus et consuetudinibus et quietantiis cum quibus pater suus melius et quietius et liberius tenuit tempore patris mei regis Henrici et ipse post patrem Testibus R[oberto] com[ite] Gloec[estrie] et M[ilone] Gloec[estrie] et Brient[io] fil[io] Com[itis] et Rad[ulfo] Painel et Walchel[ino] Maminot et Humfr[ido] de Buh[un] Apud Westmonasterium