Charter Document - 03790910
Charter Number: | 03790910 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1164 - 1167 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Mathildis imperatrix Henrici regis filia omnibus sancte ecclesie fidelibus tam presentibus quam futuris salutem Nouerit uniuersitas vestra quoniam ego emi ab Aelixa uxore Februarii et filiis eius pro quadraginta libris Andegavensium totam terram apud Gromhef que erat de feudo ecclesie Sancte Marie de Voto de qua terra reddebant annuatim eidem ecclesie xx solidos pro censu Hanc terram dedi in perpetuam elemosinam prefate ecclesie pro salute anime mee et Henrici regis Anglie filii mei et pro anima Henrici regis patris mei et Gaufridi comitis Andegav[ensis] et pro animabus filiorum meorum Gaufridi et Willelmi et aliorum antecessorum meorum Et ut istud firmiter et indissolubiter teneatur sigilli mei impressione signavi ne deinceps ecclesia aliqua perturbatione sollicitetur super hoc quod testimonio legalium virorum factum est Testibus Willelmo de Mala Palude Regilnado de Gerponvilla Waltero Silvano Roberto de Willech et Willelmo filio eius Rogero de Walchef Bernardo Cumin Hugone de Meondin Waltero filio Ernoldi Luca de Cransmanil Waltero de Bosobosco Johanne fratre eius et confirmatione donatorum prout scripta declarant