Charter Document - 03790906

Charter Document - 03790906


Charter Number: 03790906
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1136 - 1138
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Stephanus rex Angl[orum] justic[iis] baronibus vicecomitibus ministris prepositis et omnibus fidelibus suis [] Sciatis me dedisse et concessisse deo et Sancte Marie et Sancto Oswyno et monachis de Tynemutha tenere libere et quiete et honorifice omnia que tenuerunt die quo Henricus rex Anglorum fuit vivus et mortuus in terris et in aquis in decimis et in ecclesiis in bosco et in plano et in omnibus rebus sicut melius et honorabilius et quietius tenuerunt rege Henrico vivente Et precipio quod Sancta Maria et Sanctus Oswinus et monachi de Tynemutha habeant curiam suam ita libere et plenarie in omnibus rebus sicut rex Henricus eis concessit per breve suum cum soca et saca et tol et theam et infangenetheof et wreck et cum omnibus consuetudinibus et libertatibus sicut ego ipse habeo Et volo quod defendatis et manuteneatis ecclesiam Sancte Marie et Sancti Oswini que est elemosina mea de Tynemuth[a] et monachos et homines et omnes res ejusdem ecclesie sicut meam propriam elemosinam et sicut rex Henricus precepit per breve suum Et ne patiamini quod [aliquis eis ini]uriam vel contumeliam facit super foris facturam meam Testibus R[ogero] cancellario et R[oberto] de Olli Apud Dunelmum