Charter Document - 03790903
Charter Number: | 03790903 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1150 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Anno ab incarnatione domini MCL ego S[tephanus] rex Angl[orum] concedo et confirmo introductionem canonicorum regularium in ecclesiam Christi de Twinham factam a venerabili patre in Christo H[enrico] Winton[iensi] episcopo et Balduwino comite Devon[ie] et Ric[ardo] filio eius et Hilario decano Et concedo et confirmo canonicis regularibus ibidem introductis et eorum successoribus omnia ten[ementa] et jura et libertates quas decani et canonici seculares predicte ecclesie Christi habuerunt quod post mortem secularium canonicorum omnia eorum ten[ementa] et jura in manus regularium integre deveniant ecclesiam scilicet de Bolra cum pertinentiis suis capelle de Limi[n]tona et de Brokeherst ecclesiam de Hordulla et de Milneford et ecclesiam de Soppeleia terram de Stanputia ex donatione regis Willelmi sicut carta huius dicit salvo invadiamento dudum facto ejusdem terre Alwrico p[ar]uo per Petrum olim decanum Christi ecclesie terram de Huburia et de Presteton[a] terram de Hurna et terram de la Grave in insula Wiht et terram de Ringwoide cum terra de Hampton[a] illi pertinente ex dono Ricardi de Redv[er]iis terra[m] de Hapsa cum pertinentiis suis [et] cetera ten[ementa] et jura et consuetudines et libertates secularium canonicorum et decanorum cum pertinentiis suis ita bene et in pace et libere et quiete et honorifice in bosco et plano in pratis et pasturis in aquis et molendinis infra burgum et extra et in omnibus locis cum soca et saca et toll et team et infangenetheof et cum omnibus aliis libertatibus et consuetudinibus et quietantiis eidem Christi ecclesie pertinentibus et sicut decani ipsius ecclesie easdem melius et liberius unquam tenuerunt Et habeant in Noua Foresta turb[ar]ia[m] et brueriam quantum indig[u]erint et ducentos porcos quietos a pannagio et pasturam liberam omnibus animalibus suis Testibus H[enrico] Winton[iensi] episcopo Bald[ewino] comite et Ric[ardo] filio eius Rog[er]o de Mortuomare Albric[o] de Ver Will[elmo] Pev[er]el Hub[er]to de Vals Apud Winton[iam]