Charter Document - 03790895

Charter Document - 03790895


Charter Number: 03790895
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Appointment
Date: 1151
Date type: Assigned
Resource Link(s): Cambridge University Library - MS Add 3020 (f34v)

Charter:

Stephanus rex Angl[orum] archiepiscopis episcopis justic[iis] comitibus baronibus vic[ecomitibus] ministris et omnibus fidelibus suis totius Angl[ie] salutem Sciatis me dedisse et concessisse Gilberto monacho de Thorneya abbathiam Thorneye cum omnibus terris et pertinentiis eius Quare volo et firmiter precipio quod idem Gisl[ebertus] abbas illam abbatiam bene et in pace libere et quiete et honorifice teneat et habeat in terris et decimis et ecclesiis et omnibus teneuris et pertinentiis cum soco et saca et tol et theam et infangenetheof et cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus eidem abbatie pertinentibus in bosco et plano et pratis et pascuis et in mercatis in aquis et stagnis et piscariis et mariscis et molendinis et omnibus aliis rebus et locis sicut aliquis abbas Thorneye ante eum melius et liberius tenuit T[estibus] Com[ite] Sim[one] et Will[elmo] comite de Arundel [] Apud Oxenef[ordam]