Charter Document - 03790889
Charter Number: | 03790889 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Quitclaim |
Date: | 1139 - 1152 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Cambridge University Library - MS Add 3020 (f20v) |
Charter:
Stephanus rex Angl[orum] episcopo Linc[olniensi] et justic[ie] et vic[ecomiti] et baronibus et ministris et omnibus fidelibus suis de Huntend[one]scir[a] salutem Sciatis me clamasse quietam abbatiam de Thorn[eia] et monachos ibidem deo servientes de theloneo de passagio de Normanc[r]os unde reddere solebant annuatim iiii solidos et duas summas fabarum Quare volo et firmiter precipio quod eadem ecclesia et monachi sint in pace et quieti inperpetuum de redditu illius thelonei ne super hoc ab eis requiratur sicut illum eis concessi et presenti carta confirmavi pro salute anime mee et Matildis regine uxoris mee et puerorum meorum et pro animabus predecessorum meorum regum Anglie et omnium fidelium Testibus Com[ite] Sim[one] et Ric[ardo] de Luci Apud Sanctum Edm[undum]