Charter Document - 03790887
Charter Number: | 03790887 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Seisin |
Date: | 1148 - 1154 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Cambridge University Library - MS Add 3020 (f35r) |
Charter:
Stephanus rex Angl[orum] Thurstino de Muntford salutem Precipio quod juste saisias abbatem de Thorneia de terra quam Robertus frater tuus dedit ecclesie de Thorneia in elemosinam et concessu comitis de Warewic[a] de cuius feodo terra illa est et sicut considerat[um] fuit in curia ejusdem comitis quod e[ss]et inde saisitus Et debitum quod frater tuus ei debuit et partem pecunie sue quam eidem ecclesie divisit precipio tibi quod ei juste facias habere et bene et in pace et juste teneat Et nisi feceris comes de Warwic faciat Quod nisi fecerit episcopus Linc[olniensis] faciat fieri ne inde clamorem audiam Test[e] Hamon[e] de S[anc]to Claro Apud Brantona[m]