Charter Document - 03790884
| Charter Number: | 03790884 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Protection |
| Date: | 1139 - 1153 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Cambridge University Library - MS Add 3020 (f34v) |
Charter:
Stephanus rex Angl[orum] comiti Simoni et justic[ie] et vic[ecomiti] et ministris suis de Huntendonescir[a] salutem Mando vobis et precipio quod omnes qui venerint ad mercatum et ad rivagium abbatis et monachorum Thorrene[n]s[ium] de Iakeslea habeant meam firmam pacem per aquam et per terram illuc ueniend[i] et ibi demorand[i] et inde redeund[i] Et prohibeo quod nullus super hoc eos vel res suas injuste disturbet super x li[bras] foris facture quia abbatia predicta et omnes possessiones ei pertinentes sunt in mea custodia et protectione T[este] R[icardo] de Luci Apud Stanford
