Charter Document - 03790873
Charter Number: | 03790873 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1139 - 1148 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
S[tephanus] rex Angl[orum] archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus justic[iis] vicecomitibus baronibus et ministris et omnibus fidelibus suis totius Anglie salutem Sciatis quia concessi deo et abbati et monachis Cisterciensis ordinis de Parco de Tama illam donationem quam Alexander episcopus Linc[olniensis] eis fecit in omnibus rebus Quare volo et firmiter precipio quod bene et in pace et libere et quiete et honorifice teneant et habeant in terris et boscis et pratis et pasturis et omnibus aliis rebus sicut predictus A[lexander] episcopus eis dedit et carta sua confirmavit Et preter hec concedo eis omnes alias donationes eis in terris et aliis rebus rationabiliter datas et cartis confirmatas Testibus Roberto de Caisn[eto] archid[iacono] et Baldr[ico] de Sigillo et Roberto de V[er] et Ric[ardo] de Luci Apud Oxen[fordiam]