Charter Document - 03790867
Charter Number: | 03790867 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Attestation |
Date: | 1150 - 1154 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Noscant omnes sancte ecclesie filii tam futuri quam presentes quod Ph[ilippus] Baiocensis episcopus et ego Willelmus de Braiosa et Willelmus de Harecourt dedimus et concessimus deo et beate Marie et fratribus Templi Salomonis ecclesiam de Suntinges cum omnibus pertinentiis suis liberam et ab omni seculari consuetudine absolutam in perpetuam elemosinam Test[ibus] Hy[lario] Cicestrensi episcopo in cuius manu hoc donum eis dedimus qui petitione et assensu nostro prefatam ecclesiam eisdem fratribus dedit atque jure elemosine imperpetuum habere concessit Et teste Henr[ico] duce Norm[annorum] cuius rogatu hanc donationem eis fecimus Et Gilberto episcopo Hereford[ensi] Et Simone de Tornabu et fratre Rad[ulph]o de Valtort et fratre Henr[ico] Malbane et fratre Henr[ico] anglico Apud Rothomago