Charter Document - 03790866

Charter Document - 03790866


Charter Number: 03790866
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1154
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Stephanus [dei gratia] rex Anglorum omnibus archiepiscopis episcopis comitibus baronibus justic[iis] vicecomitibus ministris et omnibus fidelibus et amicis suis francis et anglicis salutem Sciatis me pro salute anime mee et antecessorum meorum dedisse concessisse et confirmasse fratribus de Templo Salomonis omnes donationes quas illis rationabiliter facte sunt in terris et villis et hominibus et omnibus aliis rebus in omni terra mea de quibus saisiti erant in primo Pascha quod fuit post pacificationem et concordiam quam feci cum comite Norm[annorum] Concessi etiam eisdem et dedi et confirmavi ut omnia tenementa sua et ville et homines sui quieti sint de omnibus querelis et placitis et s[c]iris et hundredis et soc et sac et tol et them et infangenetheof et de omnibus aliis exactionibus et de murdro et latrocinio excepta justicia mortis et membrorum Huius donationis et confirmationis testes sunt Teob[aldus] Cant[uariensis] archiepiscopus Henricus Wynton[iensis] episcopus Rob[er]tus Lincoln[iensis] Ric[ard]us London[iensis] episcopus Rob[er]tus prior Bermundesie Thomas clericus archiep[iscopi] Henricus de Essex[a] constabularius Ric[ard]us de Luci Will[el]mus Mart[el] Apud London[iam]