Charter Document - 03790859
Charter Number: | 03790859 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1147 - 1153 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Stephanus [dei gratia] rex Angl[orum] archiepiscopis episcopis abbatibus com[itibus] justic[iis] vic[ecomitibus] baron[ibus] ministris et omnibus fidelibus suis totius Anglie salutem Sciatis quia concedo et confirmo illam donationem quam Bernardus Baillol fecit deo et fratribus militie Templi Jerusalem de xv libratis terre in manerio suo de Heicchen Quare volo quod ipsi eas bene et in pace et libere et quiete ab omni consuet[udine] teneant et inperpetuum possideant in bosco et plano in pasturis et pratis et in aquis et in omnibus aliis locis et rebus sicut Bernardus eis illas dedit et concessit et carta sua confirmavit Test[ibus] mag[ist]ro Reginaldo et G[eruasio] abbate Westmonast[erii] filio meo et comite E[ustachio] filio meo et W[illelmo] de Ipra et W[illelmo] Mart[el] et Ric[ard]o de Luci Apud London[iam]