Charter Document - 03790858
Charter Number: | 03790858 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1140 - 1143 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Stephanus [dei gratia] rex Angl[orum] episcopo Lincoln[iensi] et comit[i] justic[ie] vic[ecomiti] baron[ibus] ministris et omnibus fidelibus suis francis et Anglic[is] de Hertford[schira] salutem Sciatis me dedisse et concessisse deo et fratribus militie Templi Jerusalem et Hugoni de Argent[ein] in perpetuam elemosinam xl solidat[as] terre in manerio de Dynneslay scilicet duo molend[ina] et terram et homines qui ad molend[in]um pertinent Quare volo et firmiter precipio quod predicti fratres teneant et habeant hec predicta bene et in pace et honorifice libera et quieta ab omni seculari exactione sicut elemosinam meam Test[ibus] comite Galfr[ido] et Rob[er]to de Ver et Turg[isio] de Abrunc[is] Apud Oxon[iam]