Charter Document - 03790853
Charter Number: | 03790853 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1139 - 1147 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Stephanus rex Angl[orum] justic[iis] [] salutem Sciatis me dedisse et concessisse deo et militibus de Templo brocham de Schotover[a] sicut semita extenditur a mora usque ad Wodeweyam que protenditur ex transverso magni chimini ab illa Wodeweya scilicet que provenit de Coveley cum mora prefata Quare volo et precipio quod ipsi teneant brocham illam bene et in pace et libere et quiete et honorifice sicut melius tenent alias tenuras suas T[estibus] Gilb[er]to comite de Clara et Bald[wino] filio Gilb[erti] et Regin[aldo] de Sancto Wal[erico] et Ric[ard]o de Lucy et Sym[one] de Girard[i] molend[ino] Apud Oxon[iam]