Charter Document - 03790852
Charter Number: | 03790852 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Exemption |
Date: | 1139 - 1154 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Stephanus rex Anglorum justic[iario] et vic[ecomiti] et baronibus [] de Oxenef[ord scira] salutem Precipio quod fratres milites Templi Jerusalem habeant terram suam de Covel[e] bene et in pace solutam et quietam de schiris et hundredis et placitis et querelis et omnibus aliis rebus excepto murdro et latr[ocinio] sicut umquam terra illa melius fuit quieta tempore comitis et Eustachii et meo tempore postea dum fui comes Moritonii Et preter hoc concedo et do eis ut habeant n[e]c[essari]a in bosco meo sine venditione ad domos suas dominicas et ad alia agenda sua et hoc habeant per visum servientis qui boscum meum custodiet T[este] W[illelmo] Martel Apud Hertford