Charter Document - 03790846
Charter Number: | 03790846 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1147 - 1148 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Stephanus rex Angl[orum] archiepiscopis episcopis [] salutem Sciatis quia dedi et concessi in perpetuam elemosinam militibus fratribus de Templo Jerusalem manerium meum de Witham pro anima regis Henrici avunculi mei et pro salute anime mee et Matildis regine uxoris mee et puerorum meorum cum omnibus pertinentiis excepta ecclesia et ecclesie pertinentiis que dedi ecclesie Sancti Martini London[ie] et canonicis Quare volo et precipio quod bene et in pace et libere et quiete et honorifice teneant et habeant cum dimidio hundredo eidem manerio pertinenti in omnibus rebus sicut comes Eustachius melius et liberius tenuit Et preter hoc clamo manerium illud eis quietum de danegeldis inperpetuum et in omnibus aliis rebus et consuetudinibus preter hiis que pertinent ad dignitatem corone mee Et hanc donationem illis feci concessione Matildis regine uxoris mee de cuius patrimonio et hereditate manerium illud constat fore Testibus Matilde regina et comite Gilb[er]to et Will[elm]o de Ipra et Will[elm]o Mart[el] et Ric[ard]o de Luci et H[enrico] de Traci et Rog[er]o de Fraxin[et]o et Simone de Girard[i] molend[ino] Apud London[iam]