Charter Document - 03790845

Charter Document - 03790845


Charter Number: 03790845
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1147 - 1148
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

M[atildis] regina Angl[orum] archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus justic[iis] vicecomitibus baronibus ministris et omnibus fidelibus et amicis suis totius Anglie salutem Sciatis quia concessione domini mei regis Anglie Stephani dedi in perpetuam elemosinam militibus fratribus de Templo Jerusalem manerium meum de Witham pro anima com[itis] Eustachii patris mei et pro salute domini mei regis Stephani et mea et puerorum meorum cum omnibus ei pertinentibus excepta ecclesia et ecclesie pertinentiis que dedi ecclesie Sancti Martini London[ie] et canonicis Quare volo et firmiter precipio quod bene et in pace et libere et quiete et honorifice teneant et habeant cum dimidio hundredo eidem manerio pertinenti in omnibus rebus sicut comes Eustachius pater meus melius et liberius tenuit in vita sua Teste comite Gilb[ert]o [] Apud London[iam]