Charter Document - 03790844

Charter Document - 03790844


Charter Number: 03790844
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1140 - 1145
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Stephanus dei rex Angl[orum] justic[ie] vic[ecomiti] baron[ibus] et omnibus ministris et fidelibus suis francis et anglic[is] de Essexa salutem Sciatis me concessisse et confirmasse donationem illam quam Matildis regina uxor mea fecit Hugoni de Argent[ein] et aliis fratribus de Templo in perpetuam elemosinam de terra de Luppehalla Quare volo et precipio quod ipsi fratres de Templo teneant eam in perpetuam bene et in pace et libere et quiete in bosco et plano et omnibus rebus et quiet[antiis] et libertatibus que ad terram illam pertinent cum quibus aliquis eum ante eos unquam melius et liberius tenuit et sicut carta regine quam inde habent testatur Test[ibus] Eustachio filio meo et Rob[er]to canc[ellario] et Will[elm]o Mart[el] et Turg[isio] de Abrinc[is] et Ric[ard]o de Luci Apud Westm[onasterium]