Charter Document - 03790842
Charter Number: | 03790842 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1139 - 1154 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Stephanus rex Anglorum episcopo Eliensi justiciis vicecomitibus baronibus ministris et omnibus fidelibus suis francis et anglis salutem Sciatis me concessisse monialibus de Stratford in perpetuam elemosinam illam donationem quam Cristiana de Sumeri et filii sui eis fecerunt de terra de Haselingfelde et quicquid ad illam pertinet Quare volo et firmiter precipio quod moniales prefati teneant et habeant terram predictam cum appendiciis suis bene et in pace et libere et quiete et honorifice cum sacha et socha et tol et theam et infangenethef in bosco et plano et omnibus aliis locis cum omnibus libertatibus et consuetudinibus que ad terram illam pertinent cum quibus prefata Cristiana et filii sui illam melius et liberius et quietius tenuerunt Test[ibus] Will[elm]o de Ipra et Ric[ardo] de Lucy et Rog[er]o de Fraxin[eto] Apud London[iam]