Charter Document - 03790832
Charter Number: | 03790832 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1136 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Stephanus rex Angl[orum] episcopo Linc[olniensi] et baronibus et vic[ecomiti] et iustit[ie] et omnibus fidelibus suis francis et anglis de Linc[olnie]scira salutem Sciatis me concessisse priori de Spaldinges et monachis suis ecclesias suas et terras et decimas et homines et omnes res suas tenere ita bene et in pace et quiete in bosco et plano et pratis et pasturis et mariscis in aquis et extra in burgo et extra et in mercato et in omnibus locis cum soca et saca et tol et team et infangenetheof et cum omnibus consuetudinibus et libertatibus cum quibus melius tenuerunt tempore regis Henrici et die qua fuit vivus et mortuus T[estibus] ep[iscop]o de Eli et R[oberto] fil[io] Ric[ardi] Apud Dunelm[um]