Charter Document - 03790829

Charter Document - 03790829


Charter Number: 03790829
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1135 - 1152
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Stephanus rex Angl[orum] episcopo London[iensi] et justic[iis] et vic[ecomitibus] et baronibus et ministris et omnibus fidelibus suis Londonie et totius Anglie salutem Sciatis me dedisse et concessisse deo et ecclesie Sancte Marie de Sudwerc in elemosinam et canonicis ibidem deo servientibus domum lapideam que fuit Willelmi de Ponte Arcarum que sita est contra seldas de Dovegata pro salute mea et Matildis regine uxoris mee et liberorum meorum et pro animabus predecessorum meorum regum Anglie Quare volo et precipio quod predicta ecclesia et canonici domum illam bene et in pace et libere et quiete teneant et habeant quietam et solutam omni seculari exactione et servitio sicut quietius et liberius tenent alias elemosinas suas infra civitatem Lond[onie] T[estibus] H[enrico] ep[iscopo] Winton[iensi] et Mathilde regin[a] Angl[orum] Apud Lond[oniam]