Charter Document - 03790826
| Charter Number: | 03790826 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1152 - 1160 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
M[athildis] imperatrix H[enrici] regis filia episcopo Sagiensi justicie vicecomiti ministris ballivis omnibusque fidelibus suis de vicecomitatu de Argent[omo] salutem Sciatis me dedisse et concessisse in perpetuam elemosinam deo et Sancte Marie de Goffer et Drogoni ejusdem loci fundatori ceterisque canonicis ibidem deo servientibus duos modios frumenti et i modium ordei singulis annis de molendinis meis Argent[omi] Quod ut ratum et inconcussum teneatur imperpetuum illis qui modo ibi sunt et deinceps futuris fratribus carte mee et sigilli mei privilegio corroboro Hiis testibus Herberto episcopo A[b]rin[censi] Willelmo de Angeruilla Stephano de Bellocampo Eustachio de Scothia Walterio filio Ernaldi Apud Roth[omagum]
