Charter Document - 03790822

Charter Document - 03790822


Charter Number: 03790822
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1136 - 1154
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

S[tephanus] rex Angl[orum] episcopo Norwicensi et justic[ie] et vic[ecomiti] et baronibus et ministris et omnibus fidelibus suis de Norfolc et de Sudfolc salutem Sciatis me concessisse illam donationem quam Will[elmu]s filius Rob[er]ti filii Walt[er]i fecit deo et Sancte Marie et monachis de Sybbetona de toto dominio suo de Sybbetona Quare volo et firmiter precipio quod ipsi monachi terram illam teneant et habeant bene et in pace et libere et quiete et honorifice et in perpetuam elemosinam cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus eidem terre pertinentibus sicut predictus Willelmus eis illud concessit et carta sua confirmavit Testibus Rob[er]t[o] de V[er] et Rain[aldo] de War[enna] et Will[elmo] filio Ric[ardi] Hug[one] filio Eud[onis] [Apud Sanctum Edmundum]