Charter Document - 03790821
Charter Number: | 03790821 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1141 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
M[athildis] imperatrix H[enrici] regis filia et Anglorum dominia omnibus fidelibus suis francis et anglis totius Anglie salutem Concedo et confirmo et omnia illa que pater meus H[enricus] confirmavit per cartam suam monachis Sancti Petri Salop[esberie] Et precipio quod nullus eis calumpniam vel inquietudinem vel ponat eas in placitum de his que ibi confirmata sunt per sigillum patris mei Terras etiam et res que post obitum patris mei eis date sunt confirmo id est de dono Fulcon[is] vicecomitis Pimelegam De dono Hamonis Peverelli Chinardeseiam et Slepam et Tunstal et passagium cum piscaria de Sudtona De dono Wlfrici Poncii unam domum in foro in qua ipse manebat et aliam domum in Biforegata Escangium vero quod monachi et Walchelinus Maminot fecerunt de Crugeltona pro Optinuna concedente Willelmo Peverel confirmo et precipio ut firmum sit et stabile Aliud quoque escangium quod factum est tempore patris mei inter monachos et Henricum de Sai de Brantuna et de Longefelda confirmo et precipio ut stabile sit nec ullus ponat monachos inde in placitum quia pater meus hoc per cartam suam confirmavit Precipio itaque ut monachi Salopesb[er]ie has predictas terras bene et in pace teneant et habeant omnes libertates et consuetudines et quietancias quas habent confirmatas per cartam patris mei in aliis suis terris Ego vero dedi deo et Sancto Petro pro salute mea et parentum meorum villam que vocatur Estona cum omnibus que ad eam pertinent quam volo ut monachi habeant cum eadem libertate qua possident ceteras terras suas Testibus Runaldo comite de Cornowalia Willelmo filio Alani Roberto de Dunesta[n]villa G[ocelino] de Dinan et multis aliis