Charter Document - 03790819
Charter Number: | 03790819 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1138 - 1139 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Rogatus autem rex Stephanus ut confirmaret omnia suprascripta dixit Cum avunculus meus rex Henricus baronum suorum prece ista confirmaret presens aderam et testis advocatus fui et eum omnia concedere et confirmare audivi et vidi que comes Hugo concesserat et eadem verba dicere que predictus comes dixit quando ecclesie Sancti Petri libertatem constituit videlicet quod tam liberum ipsius ecclesie honorem constituebat ut nullus post eum aliquid libertatis vel quietis addere posset Et ideo ego pro salute anime mee et pro pace regni mei concedo et confirmo omnia suprascripta et eandem libertatem et quietem quam ecclesie Sancti Petri comes Hugo dedit et rex Henricus confirmavit ego quoque concedo et confirmo et ita liberam et quietam ipsam ecclesiam constituo ut nullus sit qui post me aliquid libertatis vel quietis addere possit Qui vero aliquid ex hiis minuere presumpserit eterno anathemate puniatur + Ego Stephanus rex confirmavi et subscripsi + Ego Henricus Wyntoniensis eps subscripsi + Ego Rog[er]us Sabesberiensis episcopus subscripsi + Ego Nigellus Heliensis episcopus subscripsi + Ego Rob[er]tus H[er]efordensis episcopus subscripsi + Ego Seifridus Cicestrensis episcopus subscripsi + Ego Ric[ard]us Abrincacensis episcopus subscripsi + Ego Geruasius abbas Westmon[asteriensis] subscripsi + Ego Galfridus abbas S[anc]ti Albani subscripsi + Ego Rog[er]us cancellarius subscripsi + Ego Rannulphus comes Cestr[ie] subscripsi + Ego Will[elmu]s comes Warenne subscripsi + Ego Will[elmu]s Martel subscripsi + Ego Albricus de Vere subscripsi + Ego Gaufridus de Magnavilla subscripsi