Charter Document - 03790818

Charter Document - 03790818


Charter Number: 03790818
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1136
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Stephanus rex Anglorum archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus vicecomitibus baronibus et omnibus fidelibus suis francis et anglis totius Anglie salutem Notum sit omnibus presentibus et futuris quod ego propter justiciam et amorem concedo et reddo deo et ecclesie Sancte Marie et Sancti Adwardi de Sceftesberia in dominio deinceps libere possidendas terras illas omnes quas in presentia regis Henrici et baronum suorum Emma abbatissa disrationavit apud Elingas sicut carta ipsius testatur videlicet Contra Hardingum filium Haluoldi in Stoka v hidas de dominio que fuerunt ecclesie Sancti Edwardi Contra Thoma[m] cognatum Eulalie abbatisse in Stoka i hidam de dominio in Bregelstuna unam hidam et unam virgatam de dominio in Ferna duas hidas de dominio in Ethelworda unam hidam et dimidiam in Esgrave unam hidam de dominio Contra Turstinum filium Rainfridi et fratres eius in Chelmetuna unam hidam que fuit data cum filia Serlonis de Burceto in Gerdiz duas hidas de dominio que fuerunt date cum quadam monacha Aileva nomine in Brudeserda duas hidas de dominio in Tarenta unam hidam de dominio que fuit data cum filia Garmundi in Dunhiveda unum molendinum de dominio Contra Picotum de Burgat[a] in Liddentun v hidas de dominio que fuit data cum filia Garmundi Contra Rogerum Waspail iii hidas que fuerunt de dominio in Hecche Contra Aluredum de Foxlegh[a] unam hidam et iii virgatas que fuerunt date cum filia Rogerii de Berkelao Contra uxorem Willelmi de Cheselburnia et filiam eius dimidiam hidam de dominio in Sulfhamtuna v virgatas que fuerunt date cum filia Alure pincerne Concedo quoque eis in Forstesb[er]ia ii hidas quas dedit Goscelinus de Rivera cum filia sua in Ilanda ii hidas quas [dedit] Drogo de Monte Acuto cum filia sua in Bleneforda i hidam et dimidiam quam dedit Aiulfus camerarius pro anima uxoris sue in Bradeforda et Budeberia unam hidam et dimidiam quam emit Emma abbatissa de Sacono et filiis suis in Bremelegh unam virgatam quam dedit Duncanus cum filia et ecclesiam Toritone cum terra adjacente ecclesie et decimis et parvam Weram quam dedit Odo filius Gamelini cum duabus filiis suis et decimam de dominio de Ricardo de Sancto Claro de Wertham quam dedit ipse cum filia sua et monasterium de Ryvelea cum terra et decima quas Ernaldus de Hesdingo dedit cum quadam sua cognata Hec itaque omnia supradicta que data sunt ecclesie illi et monialibus in ea deo servientibus queque omnia in futuro a fidelibus canonice concedentur et dabuntur pro salute animarum Willelmi regis avi mei et regum Willelmi et Henrici avunculorum meorum et patrum et parentum meorum et pro statu et incolumitate regni mei et remissionem peccatorum meorum illi ecclesie imperpetuum obtinenda concedo et regia auctoritate et a deo mihi collata potestate confirmo et ut illibata inconcussaque permaneant presentis sigilli mei et subscriptorum testimonio corroboro Testibus Hugone archiepiscopo Roth[omagensi] et H[enrico] episcopo Winton[iensi] et Rogero episcopo Saresb[eriensi] et Algaro episcopo Const[anciensi] et B[ernardo] episcopo Sancti David et A[delulfo] episcopo Carl[eolensi] et Ro[gero] canc[ellario] et Henrico de Soilli nepote regis et R[oberto] comite Gloec[estrie] et Willelmo comite War[enne] et Rogero comite Warewic et R[anulfo] comite Cestrie et A[lberico] de Ver et R[oberto] de Ver et Humfri[do] de Buh[un] et M[ilone] de Gloec[estria] et Warin[o] vicecomite et Johanne de Marulil Apud Gillingeham anno ab incarnatione domini MCXXXV regni vero mei primo in Christo renovata per cartam Henrici regis predecessoris et avunculi mei