Charter Document - 03790816

Charter Document - 03790816


Charter Number: 03790816
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1136 - 1154
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Stephanus rex Anglorum justic[ie] vic[ecomiti] et baronibus et ministris et omnibus fidelibus suis de Ebor[ac]escira salutem Precipio quod ecclesia Sancti Germani de Seleby et abbas et monachi ibidem deo servientes habeant omnes libertates suas et suas liberas consuetudines in teloneo et passagio et terris et molendinis et in omnibus possessionibus suis in burgis et extra burgum et in omnibus rebus et locis ita bene et in pace et honorifice sicut melius et liberius habuerunt tempore regis Henrici avunculi mei et meo postea ne super hoc aliquis eis iniuriam vel contumeliam inde faciat quia nulli warantizare volo qui eis inde detrimentum fecerit vel eos infestaverit Teste Roberto de Ver Apud Ebor[acum]