Charter Document - 03790813
Charter Number: | 03790813 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Writ |
Date: | 1154 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Henricus dux Norm[annorum] et Aquitan[orum] et comes And[egavorum] omnibus justiciis et baronibus suis Norm[annie] et Passeis salutem Sciatis me recepisse et retinuisse in protectione et manu mea propria abbatiam de Savigneio cum hominibus et possessionibus et omnibus pertinentiis suis me etiam deo fideliter promisisse et vovisse quod eandem abbatiam et omnia sua ubicumque in mea potestate sint defendam et in pace et quiete et libertate custodiam Mando itaque vobis et firmiter precipio quatinus ipsam abbatiam et monachos et homines et omnes res ad eam pertinentes sicut res meas dominicas ab omni molestia et inquietudine et iniuria tueamini et defendatis Precipio etiam et prohibeo ne abiquo modo patiamini predicte abbatie monachos vel homines suos in placitum vel querelam mitti de re aliqua unde fuerunt saisiti die illo quo in Angliam transfretavi Quod si aliquis super hoc meum preceptum illos inquietare vel quolibet modo molestare presumpserit tunc vobis mando et sicut me et mandatum meum diligitis precipio ut tam propere tam plenarie de eo justiciam faciatis sicut in me aut res mei dominii ipsam contumeliam faceret Teste Guillelmo filio Ham[onis] Apud Barbefluctum