Charter Document - 03790811

Charter Document - 03790811


Charter Number: 03790811
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Protection
Date: 1151 - 1153
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Henricus dux Normannorum et comes Andeg[avorum] justiciis et omnibus hominibus suis totius terre sue salutem Sciatis me accepisse in manu et protectione mea abbatiam Savigneii cum omnibus hominibus suis et terris atque substanciis Et ideo volo et precipio ut sint in pace et quiete ab omni querela et servitio et exactione Si quis autem huic precepto meo visis his literis contraire presumpserit decem librarum forisfacto subjacebit Testibus Guidone de Sablolio atque Manassero Biset et Johanne de Soligneio Apud Castrum Liddi