Charter Document - 03790809
Charter Number: | 03790809 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1151 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Henricus dux Normannorum archiepiscopo Rothomagensi et episcopo Cenomannensi et comitibus et baronibus et justiciis et omnibus fidelibus suis totius Normannie salutem Sciatis me dedisse et concessisse monasterio Sancte Trinitatis de Savigneio et Serloni abbati et fratribus ibidem deo servientibus in perpetuam elemosinam in foresta de Passeio juxta Domnumpetrum totam terram que est inter haiam de Colinont et viam de Gorram et inter le diuet de Goles et le diuet Guarrin Et juxta eamdem forestam apud Fraisnusiam totam terram que est inter ipsa[m] Fraisnusiam et forestam Et ista predicta loca scilicet Domnumpetrum et Fraisnusiam que rex Henricus avus meus eis prius dederat do eis et concedo in perpetuam elemosinam cum omnibus appendiciis suis Ideoque mando et firmiter precipio quod fratres predicti monasterii omnia prememorata habeant honorifice quiete et libere ab omni consuetudine et servitio Hoc autem donum factum est anno ab incarnatione domini MCL Teste Alexandro de Bohun Petro de Sancto Hylario Garin filio Geroldi Guillelmo filio Hamon[is] Hugone Ruffo Henrico de Domnifronte Guillelmo Especheil Roberto Mansello Geruasio de Chanceio Carpentario de Sancto Hybario Radulfo de Sancto Georgio Roberto de Henceio Apud Moritonium