Charter Document - 03790805
Charter Number: | 03790805 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Protection |
Date: | 1135 - 1139 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
TELMA - Chartae galliae |
Charter:
M[athildis] imperatrix regis H[enrici] filia f[orestario] de Tenchebrai salutem Mando tibi et precor te atque precipio quod permittas senioribus de Savigneio habere et tenere suam fabricam et alia omnia que ad eos pertinent de elemosina predecessoris mei regis H[enrici] ita libere et quiete sicut ea habuerunt et tenuerunt tempore ipsius regis Si autem forestarii vel aliquis alius famulos eorum in quoquam forte molestaverit et inquietaverint fac inde tractari causam juste per homines legales ipsius ville ita ne amplius inde clamorem audiam pro recti penuria Si vero alius aliquis iniuriam eis in aliquo fecerit manu teneas eos ubique et protegas sicut nostrum dominicum quod habemus protegere ut nostram elemosinam Teste Roberto de Curceio Apud Falesiam