Charter Document - 03790802

Charter Document - 03790802


Charter Number: 03790802
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1138
Date type: Assigned
Resource Link(s): TELMA - Chartae galliae

Charter:

Stephanus rex Anglorum episcopo Norwicensi et comitibus et justiciis et vicecomitibus et baronibus et ministris et omnibus fidelibus suis francis et anglis Norfolc[ie] et Sudfolc[ie] salutem Sciatis quia concedo et confirmo illam donationem quam Jacobus de Sancto Hylario fecit deo et ecclesie de Saviniaco et abbati et monachis ibidem deo servientibus de x libratas terre de Dallingis Quare volo et firmiter precipio quod ecclesia predicta et monachi teneant et in perpetuum possideant has predictas x libratas terre cum omnibus eisdem pertinentibus bene et in pace et libere et quiete ab omnibus consuetudinibus sicut Jacobus predictus illas eis dedit et concessit et carta sua confirmavit Testibus Guillelmo Mart[el] et R[icardo] de Luceio Apud Lond[oniam]