Charter Document - 03790798

Charter Document - 03790798


Charter Number: 03790798
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Peace
Date: 1148 - 1152
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

S[tephanus] rex Anglorum archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus justiciis vicecomitibus baronibus ministris et omnibus suis et sancte dei ecclesie fidelibus et amicis francis et anglicis totius Anglie salutem Sciatis me cepisse in pacem et defensionem meam abbatem et monachos de monte Sancte Andree Salaie sicut proprios monachos et fratres meos pro anima patris et matris mee et omnium antecessorum et successorum meorum et pro statu regni mei et salute anime mee et uxoris mee et filii mei Eustachii et omnium amicorum Ideoque volo et firmiter precipio quod nullus hominum meorum eis aut rebus suis iniuriam vel contumeliam sive molestiam super meum plenarium foris factum faciat nec facere permittat Super omnes fideles mei manuteneant predictos fratres et omnes res suas et omnes homines qui in pace dei et illorum sunt sicut me diligunt et amicitiam meam Precipio ut predicti fratres et omnes sui habeant meam firmam pacem per totam terram meam eundo et redeundo et si quid emerint vel vendiderint sint quieti de omni tolneo et de omni consuetudine