Charter Document - 03790797
| Charter Number: | 03790797 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1154 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Stephanus rex Anglorum archiepiscopo Eboracensi et justic[ie] et vic[ecomiti] et ministris et baronibus et omnibus fidelibus suis Ebora[ci]scire salutem Sciatis me concessisse et presenti carta confirmasse deo et ecclesie Sancte Marie de Salleya et Benedicto abbati et monachis ibidem deo servientibus in perpetuam elemosinam donationem quam Willelmus de Percy eis fecit de Sallea et Dudeland et Elfwinestorp et Crocum et servitium de Steintona Preterea confirmo eis donationem illam quam Normannus filius Uctredi eis fecit de una carucata terre in Rimimtona et illam donationem quam Robertus dapifer eius eis fecit in Illeclea et quam Henricus de Laci eis fecit de landis quiescent contra abbatiam suam Quare volo et firmiter precipio quod supradicta ecclesia et monachi ibidem deo servientes hec supradicta omnia bene et in pace et libere habeant et teneant in perpetuam elemosinam sicut Willelmus de Perci et Henricus de Laci eis illa dederunt et cartis suis confirmaverunt et libera et soluta et quieta de omni seculari servitio et exactione Testibus Hug[one] ep[iscop]o Dunelm[ensi] et Ric[ardo] de Luci et Hugo[ne] de Essartis Apud Eboracum
