Charter Document - 03790795

Charter Document - 03790795


Charter Number: 03790795
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Restitution
Date: 1149
Date type: Internal
Resource Link(s):

Charter:

Henr[icus] ducis Norm[annorum] et comitis And[egavorum] filius archiepiscopis episcopis abbatibus prioribus comitibus baronibus justic[iis] vic[ecomitibus] et omnibus fidelibus suis francis et anglis per Angliam constitutis salutem Scire vos volo quod ego reddidi deo et Sar[esberiensi] ecclesie et Joc[elino] Sar[esberiensi] episcopo manerium suum de Kanyngg[es] cum hundr[edo] suo et omnibus libertatibus et consuetudinibus et reliquis omnibus pertin[entiis] suis in terris et aquis in bosco et plano ita libere et quiete sicut umquam predecessores sui Osmundus et Rogerus episcopi melius et liberius et quietius tempore avi mei regis Henrici et predecessorum eius tenuerunt excepto castro de Deuys[is] quod in predicto Sar[esberiensis] ecclesie manerio est situm et burgo et parco et excepto servitio militum ejusdem manerii quod ego adhuc propter necessitatem meam in manu mea retineo in bona sufferentia episcopi donec me deus exemplificet quod ego ei reddere possum et exceptis v hidis terre ejusdem manerii quas Robertus filius Rad[ulphi] tenet et duabus hydis apud Ryndeweyam quas tenet G[r]egorius et dimidiam hidam quam tenet Raykbyen portarius Et isti tres n[un]c tenebunt in sufferentia episcopi a proximo Sancti Michaelis festo in annu[m] et tunc eorum ten[ur]a quiete et sine omni calumpnia ad episcopum redibit Scripta autem est hec carta et hec redditio facta anno ab incarnatione domini MCXLIX Idibus Aprilis apud Divisis hiis subscriptis testibus Rog[ero] com[ite] H[er]ef[ordensi] Pat[ri]cio com[ite] Sar[esberiensi] Joh[ann]e filio Gilb[er]ti Gozone de Dinant Will[elm]o de Bello campo Elia Giffard Rogero de Berkeleye Joh[anne] de S[anc]to Joh[anne] Hub[er]to de Vallibus Henr[ico] Hoes[ato] Umfrido filio Odonis Manasser[o] Bysset Th[oma] Basset Hug[one] fil[io] Ric[ardi] Ran[ulpho] cl[er]ic[o] Rob[ert]o decano Sar[esberiensi] Gregor[io] dapifero Henr[ico] Sar[esberiensi] ar[chi]di[acon]o Gilb[er]to de Bellafag[o] Rob[ert]o de S[anc]to Panc[ra]tio