Charter Document - 03790794

Charter Document - 03790794


Charter Number: 03790794
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Restoration
Date: 1148
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Matildis imperatrix Henrici regis filia Henrico filio suo et omnibus fidelibus suis de Anglia salutem et dilectionem Sciatis quod ego mandato et precepto domini Pape reddidi deo et Sar[esberiensi] ecclesie et Jocelino ejusdem ecclesie episcopo omnes terras Sar[esberiensis] ecclesie quas in manu mea tenueram Caningas scilicet et Pot[er]nas cum omnibus pertinentiis earum tam in hominibus quam in terris Et hanc redditionem feci in presentia domini Hugonis Rothomag[ensis] archiepiscopi et plurium abbatum Normannie et baronum meorum coram quibus pacta sum quod ego nunquam ulterius prenominatas terras Sar[esberiensis] ecclesie auferam nec alius pro me sed eas imperpetuum eidem ecclesie quietas dimittam Mando itaque vobis et tibi Henrice sicut filio meo precipio quatinus hanc redditionem meam vos ex parte vestra teneatis et vos a peccato et excommunicatione liberetis et terras predictas Sar[esberiensi] ecclesie et eius episcopo in pace dimittatis sicut salutem vestram et honorem meum diligitis T[este] Hug[one] Rothomag[ensi] archiep[iscop]o Apud Falesiam