Charter Document - 03790792

Charter Document - 03790792


Charter Number: 03790792
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1141 - 1147
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

M[altildis] imperatrix Henrici regis filia et Anglorum domina omnibus sancte dei ecclesie fidelibus salutem Sciatis me contulisse et dedisse deo et Sancte Marie et ecclesie Sancti Petri de Hegtred[eberie] in augmentum prebendarum Siluestri et Reginaldi canonicorum ejusdem ecclesie de Hegtred[eberie] et nominatim ad serviendum capelle de Tydernton[a] xxviii acras terre cum pastura c[entum] ouium in montibus et eisdem ouibus in cultura pasturam xxviii acrarum pasturam quoque decem boum et ii vaccarum et ii equorum et unum mansum et plenam communionem cum rusticis ejusdem ville in villa et extra Sciatis [enim] preterea petitione et concessione hominum ejusdem ville me totum quod supradictum est dedisse ecclesie de Hegtred[ebirie] et capelle de Tyderinton[a] ita libere et quiete ab omni jugo et jure laicali absolute tenendum sicut ipsa Hegtred[eberie] ecclesia libera et ab huiusmodi absoluta esse dinoscitur Testibus Rob[erto] com[ite] Glocestr[ie] Willelmo Giff[ard] cancell[ario] mag[ist]ro Rad[ulfo] Edwardo de Hurst Petro Bot[er]el Apud Divis[as]