Charter Document - 03790784

Charter Document - 03790784


Charter Number: 03790784
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1136 - 1139
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Stephanus rex Angl[orum] archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus baronibus vicecomitibus et omnibus fidelibus suis francis et anglicis totius Anglie salutem Sciatis me dedisse et concessisse Rogero episcopo Sar[esberiensi] totum burgum de Malmesb[er]ia cum omnibus hundretis et terris et consuetudinibus eidem burgo adjacentibus sicut erant in dominio regis Henrici die qua ipse fuit vivus et mortuus Et volo et firmiter precipio quod bene et in pace et honorifice et libere illud teneat cum socha et sacha et toll et theam et infangenetheof et cum omnibus consuetudinibus cum quibus rex Henricus eum burgum et hundr[eta] ei pertinentia tenuit in dominio suo T[estibus] Henr[ico] Winton[iensi] ep[iscop]o et Alexandr[o] Lincoln[iensi] ep[iscop]o et Seyfrido Cycestr[ensi] ep[iscop]o Apud Oxeneford